SOLSTITIUM

SOLSTITIUM
SOLSTITIUM
antiquis proprie ἡ τροπὴ θερινὴ, sicut Bruma ἡ χειμερινὴ. Virg. Georgic. l. 1. v. 100.
Humida Solstitia, atque byemes optate serenas
Agricolae
Ubi aestates humidas optandas esse agricolis, ut contra hiemes, i. e. brumas, serenas, innuit. Horat. Epist. 11. l. 1. v. 18.
Paenula solstitio, campestre nivalibus auris etc.
Unde Solstitialis herba Plauto in Pseud. Actu 1. sc. 1. v. 36. et Ausonio, in Professorib. Epigr. 6. v. 9. quae vix solô prodiit et statim aestatis caloribus exarescit; ea nimirum quae Solstitiô nascitur, circa Τροπὰς θερινάς: et Solstitialis plaga; apud Solinum, quae ad orientem aestivum est. Recentiores vero pro bruma, Solstitium hibernum dicunt, alteri aestivi epithetô adiectô. Quia autem solstitiorum ratio impedita et ardua; instrumenta excogitârunt Mathematici veteres quibus ad Solstitia et Aequinoctia deprehendenda uterentur, cuiusmodi fuit gnomon Anaximandri in Sciotheris primum constitutus Lacedaemone, quem magnô errore Plinius pro sciothetico horologio accepit: Quippe non horas (quarum tum nondum usus inventus) sed aequinoctia solum et solstitia huiusmodi organis ostendebantur. Item Pherecydis Syrii Astrologi Η῾λιοτρόπιον, in Insul. Syro ab eodem statutum, cuius Laertius in eo meminit. Metonis porro Heliotropium aestivum, quod ille ptimus Athenis statuit, in Pnyce: ut alia omittam. Quae instrumenta ad formam πόλου videntur fuisse facta, in quibus et γνώμων sive umbilicus aeneus fuit, quô τροπαὶ monstrabantur. Sic itaque inquirebant, de Solstitio quotque dies iam praeterierint post τροπας, et ex umbrarum incrementis decrementisque temporis sui rationes inibant: uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 305. 314.. 422. 632. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Solstitĭum — (Solstitialpunkt, lat.), 1) die beiden Punkte, bis zu welchen die Sonne die größte Abweichung nach S. u. N. vom Äquator macht, s.u. Sonnenwende. Solstitĭum honōris, die Würde des Großalmoseniers in Frankreich, s. Almosenier 2) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Solstitĭum — (lat., »Sonnenstillstand«), s. Sonnenwenden; solstitial, die Solstitien betreffend; Solstitiälpunkte, s. Ekliptik …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Solstitium — Solstitium, lat., Sonnenstillstand, s. Sonnenwende …   Herders Conversations-Lexikon

  • Solstitium — Sonnwende; Sonnenwende * * * Sol|sti|ti|um 〈n.; s, ti|en; Astron.〉 Sonnenwende [lat., „Sonnenwende“, eigtl. „Sonnenstand“; zu sol „Sonne“ + sistere (1. Pers. Sing. Perf.: stiti) „stehen bleiben“] * * * …   Universal-Lexikon

  • Solstitium — Eine Sonnenwende oder Sonnwende (lat. Solstitium, griech. ηλιοστάσιον Heliostásion, beides „Stillstand der Sonne“) stellt den Zeitpunkt dar, in dem die Sonne im Lauf eines Sonnenjahres den größten nördlichen oder südlichen Abstand vom… …   Deutsch Wikipedia

  • Solstitium — Sol|sti|ti|um das; s, ...ien [...i̯ən] <aus gleichbed. lat. solstitium zu sol »Sonne« u. sistere (Stamm stit ) »(still)stehen«> Sonnenwende (Astron.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Solstitium — Sol|sti|ti|um 〈n.; Gen.: s, Pl.: ti|en〉 Sonnenwende [Etym.: lat., eigtl. »Sonnenstand« <sol »Sonne« + sistere »stehen bleiben«] …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • Solstitium — Sol|sti|ti|um, das; s, ...ien <lateinisch> (Astronomie Sonnenwende) …   Die deutsche Rechtschreibung

  • solstitium — …   Useful english dictionary

  • Solstitium brumale — Vintersolhverv …   Danske encyklopædi

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”